monumenta.ch > Ambrosius > sectio 32

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, In Psalmum David CXVIII Expositio, 22, 32
Dicit ergo et anima, dicit et Ecclesia: Erravi sicut ovis quae perierat. Sed dicit: Quaesivi quem dilexit anima mea ; hoc est enim dicere: Vivifica servum tuum; quoniam mandata tua non sum oblitus. Ego te quaesivi; sed invenire non possum, nisi tu volueris inveniri. Et tu quidem vis inveniri; sed vis diu quaeri, vis diligentius indagari. Novit hoc Ecclesia tua; quia non vis ut te dormiens quaerat; non vis ut te iacens investiget. Denique pulsas ad ianuam, ut excites dormientem: exploras si cor vigilat, et caro dormit. Vis iacentem levare, dicens: Surge qui dormis, et exsurge a mortuis . Mittis manum per cavernam, ut surgat: et si tardius surrexerit, derelinquis. Vis ut quaerat iterum, et quaerat a multis, et non obliviscatur quaerere, non obliviscatur sermones tuos: et si tenet eos, offeras te videndum, non refugias et teneri.